Prot. 50/86/87

REGULA FRATERNITATUM LAICALIUM SANCTI DOMINICI

(NB. Titulus « Fraternitates laicales » exprimi potest modo diverso ad mentem linguarum diversarum)


I. Contitutio fundamentalis Laicatus dominicani

1.   (De laicis in Ecclesia) Inter Christi discipulos, viri et mulieres in saeculo degentes, virtute baptismatis et confirmationis, muneris prophetici, sacerdotalis et regalis Domini nostri Jesu Christi participes facti sunt.

Ad hoc vocantur ut Christi praesentiam in medio populorum vividam reddant et « divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum congnoscatur et accipiatur ». (Apost. Act. n. 3) (*)

2.   (De laicatu dominicanu)
Aliqui vero, Spiritus Sancti motione ducti ad vitam secundum sancti Dominici spiritum et charisma adimplendam, Ordini incorporantur speciali promissione, secundum statuta ipsis propria.

3.   (De Dominica Familia)
In communitatibus coadunantur et cum aliis coetibus Ordinis unam familiam constituunt (cf. LCO, 141).

4.   (De specifico caractere laicatus dominicani)
Peculiari proinde modo signantur tum in propria vita spritituali, cum in servitio Dei et proximi in Ecclesia. Ut membra Ordinis, eius missionem apostolicam participant, studio, oratione et praedicatione secundum propriam laicorum conditionem.

5.   (De missione apostolica)
Ad exemplum S. Dominici, S. Catharinae Senensis et maiorum nostrorum qui vitam Ordinis et Ecclesiae illustraverunt, ipsi communione fraterna roborati, in primus de propria fide testimonium reddunt, hominum huius temporis necessitates audiunt et veritati serviunt.

6.   Apostolatus Ecclesiae hodierni fines praecipuos sedulo considerant, speciali modo impulsi ad misericordiam veram erga omnes anxietates manifestandam, ad libertatem propugnandam, ad iustitiam et pacem promovendam.

7.   Charismate Ordinis inspirati, memores sunt apostolicam actionem ex abundantia contemplationis procedere.

 

II. - De vita fraternitatum

(De vita fraternitatum)

8.   In vera communione fraterna ad mentem beatitudinum pro viribus vivant, quam etiam in qualibet circumstantia exprimant opera misericordiae exercendo et quae sua sunt impertiendo inter sodales fraternitatum, pauperes praesertim et infirmos; suffragia pro defunctis offerendo; ita ut omnibus sit semper cor unum et anima una in Deo (Act., 4, 32).

9. Cum fratribus et sororibus Ordinis in apostolatu partem capientes, sodales fraternitatum vitam ecclesiae actuose participent, semper parati ut operam dent cum aliis consociationibus apostolicis.

10. Fontes praecipui e quibus laici S. Dominici vires hauriunt ad proficiendum in propria vocatione, quae coniunctissime contemplativa est simul et apostolica, hi sunt:

  1. Divini verbi auscultatio et sacrae Scripturae lectio, praesertim Novi Testamenti.
  2. Quotidiana, quatenus possibilis sit, celebratio liturgica et sacrificii eucharistici participatio.
  3. Reconciliationis sacramentum frequens celebratio.
  4. Litugiae horarum celebratio una cum universa Familia Dominicana, necnon oratio in privato, sicut medidatio et mariale rosarium.
  5. Conversio cordis iuxta spiritum et praxim paenitentiae evangelicae.
  6. Studium assiduum veritatis revelatae et constans cogitatio de problematibus huius temporis sub lumine fidei.
  7. Devotio erga beatam Virginem Mariam, secundum traditionem Ordinis, erga sanctum Dominicum patrem nostrum et sanctam Catharinam Senensem.
  8. Spirituales recollectiones periodicae.

(De formatione)

11.   Dominicanae formationis propositum est veros adultos in fide praebere ita ut apti sint ad verbum Dei accipiendum, celebrandum et proclamandum.

Cuique Provinciae competit rationem conficere:

  1. Sive formationis progressivae pro incipientibus.
  2. Sive formationis permanentis pro omnibus, etiam pro separatis membris.

12.   Quilibet Dominicanus aptus esse debet ad verbum Dei praedicandum. In hac praedicatione exercetur munus propheticum christiani baptizati.

13.   Fontes praecipui ad dominicanam formationem perficiendam hi sunt:

  1. Verbum Dei et theologica cogitatio.
  2. Oratio liturgica.
  3. Historia et traditio Ordinis.
  4. Documenta recentiora Ecclesiae et Ordinis.
  5. Scientia signorum temporum.
    (Professio seu promissio)

14.   Ut Ordini incorporentur, sodales tenentur professionem emittere, seu promissionem qua formaliter promittunt secundum spiritum S. Dominici et modum vivendi a Regula praescriptum vitam ducere.

Professio vel promissio ad tempus est aut perpetua.

In professione emittenda sequens aut similis quoad substantiam formula adhibeatur:

« Ad honorem Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, et Beatae Mariae Virginis et S. Dominici, ego N.N., coram vobis N.N., priore (praesidente) huius fraternitatis et N.N., adsistente, vice Magistri Ordinis Fratrum Praedicatorum, promitto me velle vivere secundum Regulam Laicorum S. Dominici (per triennium) (per totam vitam) ».

 

III. - De structura et regimine fraternitatum

15.   Fraternitas est medium idoneum ad dedicationem cuiuscumque in propria vocatione nutriendam et augendam.

Periodicitas coadunationum diversa est secundum fraternitates. Assiduitas cuiusvis sodalis propriam fidelitatem demonstrat.

16.   Candidatorum admissio, servatis dispositionibus a Directorio praescriptis quantam ad conditionem personarum et tempus admissinis, committitur responsabili laicali qui (quae) praehabita vocatione decisiva consilii fraternitatis, ad receptionem candidati, ritu a Directorio determinato, com adsistente religioso, procedit.

17.   Post tempus probationis a Directorio determinatum et accedente voto Consilii fraternitatis, responsabilis laicalis accipit, simul cum adsistente religioso, professionem ad tempus vel perpetuam.

 

(De iurisdictione Ordinis et fraternitatum autonomia)

18.   Fraternitates laicorum subsunt iurisdictioni Ordinis; illa tamen autonomia gaudent, laicis propria, qua seipsas gubernent.

 

(In universo Ordine)

19.   a)   Magister Ordinis, qua S. Dominici successor et totius familiae dominicanae caput, praeest omnibus fraternitatibus in mundo. Ipsi competit integrum spiritum Ordinis in illis servare, normas statuere practicas pro opportunitate temporum et locorum et promovere bonum spirituale et zelum apostolicum sodalium.

b)   Promotor generalis vices gerit Magistri Ordinis pro omnibus fraternitatibus, quorum vota praesentat Magistro vel Capitulo Generali.

 

(In Provinciis)

20. a)   Prior provincialis praeest fraternitatibus intra limites territorii suae provinciae ac, de consensu Ordinarii loci, novas fraternitates erigit.

b)   Promotor provincialis (frater aut soror) vices gerit prioris provincialis et pleno iure participat consilium provincialem laicorum.

Ipse nominatur a Capitulo provinciali vel a priore provinciali cum suo consilio, audito prius consilio provinciali laicorum S. Dominici.

c)   In territorio provinciae instituatur Consilium provinciale laicorum, quorum membra eliguntur a fraternitatibus et regulator iuxta normas a Directorio definitas.

Tali Consilio competit eligere praesidem provincialem.

 

(In fraternitatibus)

21.   a)   Fraternitas localis gubernatur a praeside cum suo consilio, qui plenam responsibilitatem moderationis et administrationis assumunt.

b)   Consilium eligitur ad tempus et secundum modum a Directoriis particularibus statutum. Praeses eligitur a consiliariis inter membra consilii.

c)   Adsistens religiosus (frater aut soror) adiuvat sodales in materia doctrinali et vita spirituali. Ipse nominatur a priore provinciali, auditis prius promotore provinciali et consilio locali laicorum.

 

(De Consilio nationali et internationali)

22.   a)   Ubi adsunt plures Ordinis provinciae in eodem ambitu nationali, institui potest Consilium nationale, secundum normas a Directoriis particularibus statutas.

b)   Simili modo exstare potest Consilium internationale, si tamen opportunum videatur, consultatis fraternitatibus totius Ordinis.

23.   Consilia fraternitatum vota et petitiones ad Capitulum provinciale fratrum Praedicatorum mittere possunt; Consilia provincialia et nationalia vero ad Capitulum Generale. Ad ista capitula aliqui responsabiles fraternitatum libenter invitentur ad materias tractandas quae laicos spectant.

 

(Statuta fraternitatum)

24.   Statuta propria fraternitatum laicalium sancti Dominici sunt:

  1. Regula fraternitatum (Constitutio fundamentalis laicatus OP, normae vita et regimen fraternitatum).
  2. Declarationes generales, seu Magistri Ordinis, seu Capituli Generalis.
  3. Directoria particularia.

Ad opus legislativum de laicalibus Fraternitatibus Sancti Dominici complendum « Declarationes generales Regulae Fraternitatum laicalium Sancti Dominici » auctoritate qua fungimur adprobamus atque promulgamus. Sic facilius atque maiore cum fructu spirituali observantia Regulae consequi poterit.

Datum Romae, die 16 mensis februarii, 1987.

 

Fr. Damian Byrne, O.P.
Magister Ordinis

Fr. J. Martín, O.P.
A secretis

 


Declarationes generales regulae fraternitatum laicalium Sancti Dominici

1.   Regula, qua laicales fraternitates Sancti Dominici reguntur, lex fundamentalis pro fraternitatibus laicalibus totius mundi est; praesentes vero Declarationes generales, a Magistro Ordinis promulgatae, explicationes vel interpretationes supradictae Regulae sunt; Directoria autem provincialia vel nationalia, ab ipsis fraternitatibus elaborata atque a Magistro Ordinis adprobata, particulares normae sunt pro localibus fraternitatibus.

2.   Ut laicales fratres ac sorores suas obligationes adimpleant, « non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti », declaramus quod transgressiones moralem culpam non constituunt.

3.   Fraternitatum superiores Regulae vel Directorii praescriptionibus, ad tempus vel habitualiter, si hoc opportunum iudicaverint, legitime dispensare possunt.

4.   Priores provinciales potestatem habent convalidandi actus invalidos Fraternitatis, praesertim circa admissiones ad professionem vel promissionem.

5.   Praeter laicales Fraternitates, de quibus in ista Regula agitur, adsunt sacerdotales Fraternitates, quae propria regula gubernantur.

6.   Singula Directoria inter alia determinare debent:

  1. conditiones pro admissione ad Fraternitatem;
  2. tempus probationis ac professionis seu promissionis;
  3. frequentiam Sacramentorum atque orationes quas quotidie fratres ac sorores laicales Deo elevare debent;
  4. frequentiam adunationum fraternitatum atque earum celebrationis formam, necnon frequentiam conventuum de spiritualitate;
  5. constitutionem tum internam uniuscuiusque fraternitatis tum communem fraternitatum unius provinciae vel nationis;
  6. modum procedendi ad electionem illorum officialium, de quibus in Regula nihil determinatum invenitur;
  7. modus et limites dispensationis;
  8. suffragia pro fratribus ac sororibus defunctis atque pro toto Ordine.

7.   Rosarium, quo ad familiarem contemplationem mysteriorum Christi mediante Beata Virgine Maria mens elevatur, traditionalis devotio Ordinis est; quapropter illius quotidiana recitatio fratribus ac sororibus laicalibus Sancti Dominici commendatur.


Ref.: Analecta Sacri Ordinis Fratrum Prædicatorum - Anno 95 - Fasc. I (Ianuarius-Iulius 1987); pp. 82-88

FR. DAMIANUS BYRNE,O.P.

professor ac totius ordinis praedicatorum humilis magister et servus

AD FRATERNITATES LAICALES SANCTI DOMINICI

Fratres et Sorores in Domino et Dominico carissimi.

Laetitia affectus Vobis tradu textum regulae Fraternitatum laicalium Sancti Dominici nuperrime definitive approbatum a Congregatione pro Religiosis et Institutis saecularibus, die 15 ianuarii 1987.

Textus enim regulae pracedentis, a Magistro Ordinis Fr. A. Fernández a.D. 1969 promulgatus, a Sede Apostolica solummodo ad experimentum a.D. 1972 approbatus fuerat. Capitulum generale Romae habitum a.D. 1983 Magistro Ordinis commiserat congressum internationalem laicorum S. Dominici celebrare ad regulam Fraternitatum laicalium adaptandam et renovandam. Qui conventus, in Canadensi civitate Montréal diebus 24-29 iunii 1985 feliciter actus, textum exaravit nunc definitive approbatum.

Regula ergo haec in cordibus et in fraternitatibus Vestris sit tamquam evangelicum fermentum ad sanctitatem fovendam et ad apostolatum promovendum una cum tota Familia Dominicana.

Valete in Domino.

Datum Romae die 28 ianuarii 1987, in festo Sancti Thomae

Fr. Damian Byrne, O.P.
Magister Ordinis

Fr. J. Martín, O.P.
A secretis