Bröllopsversen
EPITHALAMIUM
QUOD
NUPTIIS
Generosi Nobilissimique
DOMINI
LAURENTII HAMMARSCHÖLD
Militae Pedestis
CHILIARCHAE
Locum tenentis
&
Generosissimae VIRGINIS
LIB: BARONIS
CAROLINAE
CATHARINAE
VON PSILANDER
Solemni Nuptiarum Die
Sacrum esse voluit
ILLUSTRISSIMAE DOMUS
Perpetuo observantissimus
EL. WIBIÖRNSSON
**********************************************************************************
UPSALIAE, LITERIS WERNERIANIS
Festa hodie Titan dum connubialia,
clarum
Parque videt juncta jungere corda
manu
Si fileam, fuerit cum vix obstrictor alter,
Officii credar non meminisse mei
Ferre lubet testes ideo mea vota sub auras,
Et bona felici dicere verba die:
Prosperet ingenuo sacratum Foedus amori
Numen, opus certe respiciatque suum,
Ut, pia pectoribus sociat qui pectora fidis,
Ardor ad extremos sit sine labe rogos.
Interea dives laudato copia cornu
Impleat expansum, non temeranda, sinum,
Adspiret coeptis sapientia dia secundis,
Et comes aequati semper honoris eat,
Exsuperent thalami genialia pignora casti
Fortunae sed enim laetius omne decus.
Sponse, velut solem, proprius tua gaudia cernis,
Spesque Tibi quondam Phosphorus alma fuit;
Praesenti fruere, ecce, bono: satis ante superque
Passus eras solos ire redire dies;
Conjuge nunc felix, hilari consorte laborum,
Praemia virtuti quam peramica refers!
Tuque adeo, gothicas interlectissima Nymphas,
Virgo, celebratae gloria magna Domus,
Quam decor & pietas niveoque modestia vultu,
Exornant, gemmis splendidora tuis,
Specta, agedum, specta, qualem Tibi cura maritum
Elegit summi provida nempe DEI
Te Genitor dulces cupida jam mente nepotes
Et poscit notam Sponsus amator opem,
Orba dia cara soboles, Te digna, parente
Agnoscit Matrem blanda vocatque suam,
Te Dominam vidui gaudent reperire penates,
Et veneror jussus ipse, benigna, tuos.
Vivite Concordes; (quid enim praestantis optem?)
Sera petant vestros ultima fata lares!
Audiat omnipotens, &, quo solet usque favore,
Addat jo! votis pondera grata meis.
(1) Uppsala universitets matrikel
3/11 1731
(2) En grov översikt över Psilanders
frånvaro har jag skaffat mig i Kalmar domkapitels arkiv, E II b : 2. Volymen
innehåller skrivelser från landshövdingen till domkapitlet. |